CANTHARUS

CANTHARUS
I.
CANTHARUS
Poeta Comicus Atheniensis, cuius fabulas nonnullas commemorat Suidas. Item Impostor et maleficus apud Athenienses, de quo exstat proverbium, Cantharô astutior.
II.
CANTHARUS
poculi genus, quô Liber olim in inclito suo per Asiam triumpho usus perhibetur. Quem proin aemulatus C. Marius, post victoriam Cimbricam, Cantharis potâsse, legitur apud Plin. l. 33. c. 11. et Val. Max. l. 3. c. 6. ex. 6. Ut mirum sit, Plutarchum, cum, de triumpho Alexandri, Liberum Patrem referentis, agens varia pocula recenseat, Cantharum omisisse. Vide Schottum, Observat. Histor. l. 3. c. 3. Imo et alii in Bacchicis sacris adhibuerunt. Habebat ansam Virg. Ecl. 6. v. 18.
Et gravis attritâ pendebat Cantharus ansâ etc.
Sed et Cantharus, in infantum olim expositione adhibitus. Vas enim, quô tales exportabantur, χὕτρα dictum est vel olla; item ὀςτράκιον, fiscella quoque (sic Moses in scirpea fiscella, navigioli speciem habente, expositus legitur Exod. c. 2. v. 3.) aliquando ex bitumine ac papyro, seu arundine et levissimo ligno, aliquando fictile vas: Cantharus, ad poculi Bacchi similitudivem; nec enim Cantara anus est apud Terentium, vide paulo post: sed corbis potius, quae cistella alibi: qualis, secundum quosdam Moysis erat, viminea et clausa: Aliqui etiam in bubulo corio exposuerunt. In Cantharis vero exponi solitos, discimus ex Terentio, Andria, Act. 4. Sc. 4. v. 30.
DAV. Quem-ne ego heri vidi ad vos adferri vesperi?
MYS. Ohaminem audacem! D. verum vidi Cantharam
Subfarcinatam
Ubi non bene Donatus: Canthara, inquit, nomen est anus. Nam cur adferri dicitur, et non potius pedibus suis incedere? Maior igitur veri species sententiae Euphragii Gramniatici, qui Cantharam suffarcinatam interpretatur, corbem supponendo puero repletum. Vide Thom. Bartholin. de Puerperio Veter. uti de Pharocantharis, lychnuchi genere, infra voce Pharus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Cantharus — Cantharus …   Wikipédia en Français

  • Cantharus — (griechisch: κάνθαρος) ist die Bezeichnung für: ein antikes Trinkgefäß, siehe Kantharos einen Brunnen im Innenhof einer frühchristlichen Basilika, siehe Cantharus (Brunnen) eines der drei Hafenbecken von Piräeus einen griechischen Komödiendichter …   Deutsch Wikipedia

  • Canthărus [1] — Canthărus (gr.), 1) ehemals Schüsseln, worein in der Kirche die Kerzen, wie in Leuchter gesteckt wurden; 2) (Phiala), in den alten Kirchen das Wasserbecken in der Mitte der äußeren Vorhalle, in dem man sich vor Eintritt in das Gotteshaus wusch;… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Canthărus [2] — Canthărus, s.u. Brassen 1) c) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cantharus — (Kantharos), griechisch = Trinkgefäß (Humpen) oder Schmuckgegenstand, bezeichnet in der altchristlichen Architektur einen in der Basilika (vgl. Bd. 1, S. 557) befindlichen, zur Reinigung benutzten Brunnen; auch für Kirchenleuchter und für die… …   Lexikon der gesamten Technik

  • cantharus — (izg. kȁntarus) m DEFINICIJA v. kantar …   Hrvatski jezični portal

  • Cantharus — Cantharus …   Wikipédia en Français

  • Cantharus (Brunnen) — Cantharus vor der Basilika Santa Cecilia in Trastevere …   Deutsch Wikipedia

  • Cantharus Undosus — Cantharus undosus …   Wikipédia en Français

  • Cantharus undosus — Cantharus undosus …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”